Jeremiæ Chapter 42

For English

Read Jeremiæ Chapter 42 Online

Read Jeremiæ Chapter 42 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 42

Caput 42

1. et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum

2. dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur

3. et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus

4. dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam

5. et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus

6. sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri

7. cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam

8. vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum

9. et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius

10. si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis

11. nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius

12. et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra

13. si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri

14. dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus

15. propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis

16. gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini

17. omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos

18. quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

19. verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie

20. quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus

21. et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos

22. nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi

About Jeremiæ Chapter 42

Read Jeremiæ Chapter 42 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 42
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 42 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 42?

Jeremiæ Chapter 42 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 42 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 1
  3. Jeremiæ Chapter 44
  4. Jeremiæ Chapter 37
  5. Jeremiæ Chapter 18
  6. Jeremiæ Chapter 16
  7. Jeremiæ Chapter 6

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Regum II Chapter 1
  2. Regum II Chapter 12
  3. Paralipomenon II Chapter 14
  4. Iosue Chapter 5
  5. Genesis Chapter 32
  6. Jeremiæ Chapter 16
  7. Genesis Chapter 29

Related Chapters & Readings

  1. Canticum Canticorum Chapter 7
  2. Paralipomenon I Chapter 22
  3. Jeremiæ Chapter 40
  4. Osee Chapter 4
  5. Apocalypsis Chapter 15
  6. Exodus Chapter 33
  7. Iosue Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *