Read Jeremiæ Chapter 26 Online
Read Jeremiæ Chapter 26 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Jeremiæ 26
Caput 26
1. in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens
2. haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum
3. si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum
4. et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
5. ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis
6. dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae
7. et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini
8. cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur
9. quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini
10. et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae
11. et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
12. et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis
13. nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos
14. ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris
15. verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec
16. et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos
17. surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes
18. Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum
19. numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
20. fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
21. et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum
22. et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum
23. et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis
24. igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum
About Jeremiæ Chapter 26
Read Jeremiæ Chapter 26 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Jeremiæ
Chapter: 26
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Jeremiæ Chapter 26 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Jeremiæ Chapter 26?
Jeremiæ Chapter 26 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 26 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Jeremiæ
- Jeremiæ Chapter 1
- Jeremiæ Chapter 44
- Jeremiæ Chapter 37
- Jeremiæ Chapter 49
- Jeremiæ Chapter 18
- Jeremiæ Chapter 16
- Jeremiæ Chapter 14
Explore More from Vetus Testamentum
- Psalmi Chapter 88
- Danielis Chapter 6
- Joel Chapter 2
- Psalmi Chapter 65
- Jó Chapter 28
- Isaiæ Chapter 25
- Psalmi Chapter 125