Jeremiæ Chapter 35

For English

Read Jeremiæ Chapter 35 Online

Read Jeremiæ Chapter 35 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 35

Caput 35

1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens

2. vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum

3. et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum

4. et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli

5. et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum

6. qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum

7. et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini

8. oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae

9. et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus

10. sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster

11. cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem

12. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

13. haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut oboediatis verbis meis dicit Dominus

14. praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi

15. misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me

16. firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi

17. idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi

18. domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae praecepit vobis

19. propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus

About Jeremiæ Chapter 35

Read Jeremiæ Chapter 35 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 35
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 35 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 35?

Jeremiæ Chapter 35 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 35 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 30
  2. Jeremiæ Chapter 26
  3. Jeremiæ Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 18
  5. Jeremiæ Chapter 15
  6. Jeremiæ Chapter 13
  7. Jeremiæ Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jeremiæ Chapter 19
  2. Genesis Chapter 2
  3. Isaiæ Chapter 47
  4. Paralipomenon II Chapter 4
  5. Ezechielis Chapter 6
  6. Numeri Chapter 17
  7. Deuteronomium Chapter 8

Related Chapters & Readings

  1. Lucam Chapter 6
  2. Regum II Chapter 24
  3. Ad Corinthios I Chapter 10
  4. Samuelis II Chapter 6
  5. Lucam Chapter 20
  6. Matthæum Chapter 5
  7. Psalmi Chapter 138
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *