Regum II Chapter 12

For English

Read Regum II Chapter 12 Online

Read Regum II Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum II 12

Caput 12

1. anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee

2. fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos

3. verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum

4. dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini

5. accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione

6. igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi

7. vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam

8. prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus

9. et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini

10. cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini

11. et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini

12. et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum

13. verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini

14. his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini

15. et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam

16. pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat

17. tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem

18. quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem

19. reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

20. surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela

21. Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo

About Regum II Chapter 12

Read Regum II Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum II
Chapter: 12
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum II Chapter 12 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum II Chapter 12?

Regum II Chapter 12 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum II Chapter 12 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-ii

  1. Regum II Chapter 16
  2. Regum II Chapter 9
  3. Regum II Chapter 7
  4. Regum II Chapter 5
  5. Regum II Chapter 4
  6. Regum II Chapter 11
  7. Regum II Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Samuelis I Chapter 4
  2. Iudicum Chapter 12
  3. Samuelis I Chapter 22
  4. Psalmi Chapter 11
  5. Jeremiæ Chapter 50
  6. Danielis Chapter 6
  7. Regum II Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis I Chapter 1
  2. Regum II Chapter 14
  3. Paralipomenon II Chapter 20
  4. Ezechielis Chapter 35
  5. Proverbia Chapter 19
  6. Regum II Chapter 4
  7. Levítivo Chapter 23
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *