Jeremiæ Chapter 20

For English

Read Jeremiæ Chapter 20 Online

Read Jeremiæ Chapter 20 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 20

Caput 20

1. et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos

2. et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini

3. cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique

4. quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio

5. et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem

6. tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium

7. seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me

8. quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die

9. et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

10. audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo

11. Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur

12. et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

13. cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum

14. maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta

15. maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum

16. sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano

17. qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus

18. quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei

About Jeremiæ Chapter 20

Read Jeremiæ Chapter 20 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 20
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 20 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 20?

Jeremiæ Chapter 20 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 20 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 30
  3. Jeremiæ Chapter 8
  4. Jeremiæ Chapter 6
  5. Jeremiæ Chapter 2
  6. Jeremiæ Chapter 47
  7. Jeremiæ Chapter 32

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 8
  2. Genesis Chapter 2
  3. Iudicum Chapter 2
  4. Samuelis I Chapter 26
  5. Exodus Chapter 4
  6. Exodus Chapter 37
  7. Numeri Chapter 13

Related Chapters & Readings

  1. Iosue Chapter 8
  2. Ad Corinthios II Chapter 4
  3. Lucam Chapter 6
  4. Danielis Chapter 9
  5. Exodus Chapter 3
  6. Ester Chapter 3
  7. Deuteronomium Chapter 10
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *