Genesis Chapter 32

For English

Read Genesis Chapter 32 Online

Read Genesis Chapter 32 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 32

Caput 32

1. Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei

2. quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra

3. misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

4. praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem

5. habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

6. reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

7. timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas

8. dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur

9. dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi

10. minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

11. erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis

12. tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

13. cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo

14. capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti

15. camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem

16. et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem

17. et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris

18. respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit

19. similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

20. et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

21. praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris

22. cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc

23. transductisque omnibus quae ad se pertinebant

24. remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

25. qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit

26. dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

27. ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob

28. at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

29. interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

30. vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

31. ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede

32. quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

About Genesis Chapter 32

Read Genesis Chapter 32 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 32
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 32 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 32?

Genesis Chapter 32 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 32 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 40
  3. Gênesis Chapter 13
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 20
  7. Gênesis Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 22
  2. Numeri Chapter 1
  3. Samuelis II Chapter 1
  4. Osee Chapter 4
  5. Exodus Chapter 12
  6. Exodus Chapter 9
  7. Iudicum Chapter 17

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 3
  2. Ad Thessalonicenses I Chapter 5
  3. Ioannem Chapter 11
  4. Levítivo Chapter 11
  5. Iosue Chapter 7
  6. Iosue Chapter 4
  7. Ad Romanos Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *