Jeremiæ Chapter 39

For English

Read Jeremiæ Chapter 39 Online

Read Jeremiæ Chapter 39 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 39

Caput 39

1. anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam

2. undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas

3. et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis

4. cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti

5. persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia

6. et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis

7. oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem

8. domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt

9. et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem

10. et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa

11. praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens

12. tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei

13. misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis

14. miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo

15. ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens

16. vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa

17. et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas

18. sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus

About Jeremiæ Chapter 39

Read Jeremiæ Chapter 39 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 39
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 39 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 39?

Jeremiæ Chapter 39 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 39 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 30
  3. Jeremiæ Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 32
  5. Jeremiæ Chapter 18
  6. Jeremiæ Chapter 15
  7. Jeremiæ Chapter 13

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 7
  2. Ezechielis Chapter 29
  3. Paralipomenon II Chapter 26
  4. Samuelis II Chapter 19
  5. Isaiæ Chapter 18
  6. Proverbia Chapter 19
  7. Jeremiæ Chapter 28

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 114
  2. Ad Romanos Chapter 8
  3. Psalmi Chapter 94
  4. Ezechielis Chapter 12
  5. Zachariæ Chapter 7
  6. Isaiæ Chapter 7
  7. Canticum Canticorum Chapter 4
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *