Jeremiæ Chapter 37

For English

Read Jeremiæ Chapter 37 Online

Read Jeremiæ Chapter 37 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 37

Caput 37

1. et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda

2. et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae

3. et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum

4. Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem

5. et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens

6. haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum

7. et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni

8. haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt

9. sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni

10. ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

11. egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium

12. cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portae per vices

13. (37:12) nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis

14. (37:13) et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes

15. (37:14) quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem

16. (37:15) itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis

17. (37:16) mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis

18. (37:17) et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris

19. (37:18) ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc

20. (37:19) nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi

21. (37:20) praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris

About Jeremiæ Chapter 37

Read Jeremiæ Chapter 37 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 37
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 37 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 37?

Jeremiæ Chapter 37 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 37 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 30
  3. Jeremiæ Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 32
  5. Jeremiæ Chapter 18
  6. Jeremiæ Chapter 15
  7. Jeremiæ Chapter 13

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Iudicum Chapter 3
  2. Isaiæ Chapter 19
  3. Psalmi Chapter 84
  4. Ezechielis Chapter 9
  5. Ezechielis Chapter 18
  6. Esdrae Chapter 3
  7. Iosue Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis I Chapter 31
  2. Osee Chapter 12
  3. Ioannem Chapter 13
  4. Apocalypsis Chapter 15
  5. I Ioannis Chapter 2
  6. Exodus Chapter 12
  7. Ad Titum Chapter 1
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *