Jeremiæ Chapter 1

For English

Read Jeremiæ Chapter 1 Online

Read Jeremiæ Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 1

Caput 1

1. verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin

2. quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius

3. et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto

4. et factum est verbum Domini ad me dicens

5. priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

6. et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum

7. et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris

8. ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus

9. et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

10. ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes

11. et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video

12. et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud

13. et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis

14. et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae

15. quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda

16. et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum

17. tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum

18. ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae

19. et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te

About Jeremiæ Chapter 1

Read Jeremiæ Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 1
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 1 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 1?

Jeremiæ Chapter 1 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 1 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 30
  2. Jeremiæ Chapter 26
  3. Jeremiæ Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 18
  5. Jeremiæ Chapter 15
  6. Jeremiæ Chapter 11
  7. Jeremiæ Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jó Chapter 35
  2. Numeri Chapter 14
  3. Deuteronomium Chapter 22
  4. Jó Chapter 30
  5. Deuteronomium Chapter 33
  6. Psalmi Chapter 134
  7. Samuelis I Chapter 5

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 3
  2. Ester Chapter 7
  3. Ioannem Chapter 14
  4. Jeremiæ Chapter 10
  5. Iosue Chapter 10
  6. Ezechielis Chapter 43
  7. Samuelis II Chapter 12
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *