Iosue Chapter 5

For English

Read Iosue Chapter 5 Online

Read Iosue Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 5

Caput 5

1. postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel

2. eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel

3. fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum

4. haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus

5. qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto

6. per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem

7. horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat

8. postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur

9. dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem

10. manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho

11. et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni

12. defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan

13. cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum

14. qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio(5:15) cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum

15. (5:16) solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum

About Iosue Chapter 5

Read Iosue Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 5?

Iosue Chapter 5 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 12
  2. Iosue Chapter 2
  3. Iosue Chapter 1
  4. Iosue Chapter 18
  5. Iosue Chapter 15
  6. Iosue Chapter 23
  7. Iosue Chapter 10

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jeremiæ Chapter 2
  2. Exodus Chapter 39
  3. Deuteronomium Chapter 17
  4. Psalmi Chapter 95
  5. Jó Chapter 26
  6. Psalmi Chapter 113
  7. Proverbia Chapter 14

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 34
  2. Ezechielis Chapter 28
  3. Nehemiae Chapter 10
  4. Actus Chapter 25
  5. Samuelis II Chapter 24
  6. Psalmi Chapter 78
  7. Numeri Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *