Genesis Chapter 5

For English

Read Genesis Chapter 5 Online

Read Genesis Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 5

Caput 5

1. hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

2. masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

3. vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

4. et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

5. et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

6. vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

7. vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

8. et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

9. vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

10. post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

11. factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

12. vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

13. et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

14. et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

15. vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

16. et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

17. et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

18. vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

19. et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

20. et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

21. porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

22. et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

23. et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

24. ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

25. vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

26. et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

27. et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

28. vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

29. vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

30. vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

31. et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est

32. Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

About Genesis Chapter 5

Read Genesis Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 5?

Genesis Chapter 5 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 40
  3. Gênesis Chapter 13
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 20
  7. Gênesis Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Iudicum Chapter 5
  2. Psalmi Chapter 61
  3. Samuelis I Chapter 29
  4. Levítivo Chapter 11
  5. Ezechielis Chapter 26
  6. Paralipomenon II Chapter 12
  7. Jó Chapter 5

Related Chapters & Readings

  1. Canticum Canticorum Chapter 2
  2. Regum II Chapter 7
  3. Esdrae Chapter 5
  4. Jó Chapter 33
  5. Iosue Chapter 13
  6. Levítivo Chapter 7
  7. Psalmi Chapter 150
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *