Jeremiæ Chapter 8

For English

Read Jeremiæ Chapter 8 Online

Read Jeremiæ Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 8

Caput 8

1. in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis

2. et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

3. et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum

4. et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur

5. quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti

6. adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio

7. milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini

8. quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum

9. confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis

10. propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium

11. et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax

12. confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

13. congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt

14. quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino

15. expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce formido

16. a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius

17. quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus

18. dolor meus super dolorem in me cor meum maerens

19. ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis

20. transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus

21. super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me

22. numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei

About Jeremiæ Chapter 8

Read Jeremiæ Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 8
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 8 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 8?

Jeremiæ Chapter 8 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 8 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 30
  3. Jeremiæ Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 18
  5. Jeremiæ Chapter 15
  6. Jeremiæ Chapter 13
  7. Jeremiæ Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 5
  2. Jó Chapter 12
  3. Jeremiæ Chapter 31
  4. Ezechielis Chapter 4
  5. Psalmi Chapter 18
  6. Samuelis I Chapter 24
  7. Proverbia Chapter 19

Related Chapters & Readings

  1. Actus Chapter 15
  2. Ester Chapter 3
  3. Paralipomenon II Chapter 20
  4. Numeri Chapter 7
  5. Regum II Chapter 8
  6. Lucam Chapter 4
  7. Regum I Chapter 21
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *