Read Regum II Chapter 1 Online
Read Regum II Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Regum II 1
Caput 1
1. praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab
2. ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac
3. angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron
4. quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias
5. reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare reversi estis
6. at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris
7. qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haec
8. at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est
9. misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas
10. respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo
11. rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descende
12. respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius
13. iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt
14. ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae
15. locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
16. et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris
17. mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium
18. reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
About Regum II Chapter 1
Read Regum II Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Regum II
Chapter: 1
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Regum II Chapter 1 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Regum II Chapter 1?
Regum II Chapter 1 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Regum II Chapter 1 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from regum-ii
- Regum II Chapter 16
- Regum II Chapter 7
- Regum II Chapter 5
- Regum II Chapter 4
- Regum II Chapter 11
- Regum II Chapter 14
- Regum II Chapter 9
Explore More from Vetus Testamentum
- Deuteronomium Chapter 20
- Psalmi Chapter 14
- Ezechielis Chapter 30
- Danielis Chapter 12
- Psalmi Chapter 131
- Deuteronomium Chapter 33
- Micheas Chapter 1