Jeremiæ Chapter 6

For English

Read Jeremiæ Chapter 6 Online

Read Jeremiæ Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 6

Caput 6

1. confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna

2. speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion

3. ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt

4. sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi

5. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius

6. quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius

7. sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga

8. erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem

9. haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum

10. cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud

11. idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum

12. et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus

13. a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum

14. et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax

15. confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

16. haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus

17. et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus

18. ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis

19. audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt

20. ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi

21. propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt

22. haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae

23. sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion

24. audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

25. nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu

26. filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos

27. probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum

28. omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt

29. defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae

30. argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

About Jeremiæ Chapter 6

Read Jeremiæ Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 6
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 6 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 6?

Jeremiæ Chapter 6 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 6 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 30
  3. Jeremiæ Chapter 8
  4. Jeremiæ Chapter 2
  5. Jeremiæ Chapter 47
  6. Jeremiæ Chapter 32
  7. Jeremiæ Chapter 18

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Isaiæ Chapter 61
  2. Jó Chapter 30
  3. Levítivo Chapter 26
  4. Samuelis II Chapter 2
  5. Exodus Chapter 10
  6. Levítivo Chapter 23
  7. Numeri Chapter 28

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 29
  2. Iosue Chapter 20
  3. Iacobi Chapter 1
  4. Levítivo Chapter 25
  5. Iudicum Chapter 20
  6. Exodus Chapter 13
  7. Ioannem Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *