Read Paralipomenon II Chapter 14 Online
Read Paralipomenon II Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Paralipomenon II 14
Caput 14
1. dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem
2. fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
3. et confregit statuas lucosque succidit
4. ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata
5. et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace
6. aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente
7. dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit
8. habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi
9. egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa
10. porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa
11. et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo
12. exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes
13. et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa
14. et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt
15. sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem
About Paralipomenon II Chapter 14
Read Paralipomenon II Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Paralipomenon II
Chapter: 14
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Paralipomenon II Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Paralipomenon II Chapter 14?
Paralipomenon II Chapter 14 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Paralipomenon ii
- Paralipomenon II Chapter 33
- Paralipomenon II Chapter 5
- Paralipomenon II Chapter 27
- Paralipomenon II Chapter 25
- Paralipomenon II Chapter 18
- Paralipomenon II Chapter 15
- Paralipomenon II Chapter 2
Explore More from Vetus Testamentum
- Exodus Chapter 39
- Eclesiastes Chapter 5
- Jeremiæ Chapter 44
- Psalmi Chapter 75
- Numeri Chapter 24
- Sophonias Chapter 1
- Levítivo Chapter 26