Jeremiæ Chapter 48

For English

Read Jeremiæ Chapter 48 Online

Read Jeremiæ Chapter 48 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 48

Caput 48

1. ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit

2. non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius

3. vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna

4. contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius

5. per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt

6. fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto

7. pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul

8. et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus

9. date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles

10. maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine

11. fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

12. propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident

13. et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam

14. quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum

15. vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

16. prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis

17. consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus

18. descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

19. in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit

20. confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab

21. et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath

22. et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim

23. et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

24. et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt

25. abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus

26. inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse

27. fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris

28. relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis

29. audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius

30. ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere

31. ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes

32. de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit

33. ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit

34. de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt

35. et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius

36. propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt

37. omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium

38. super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus

39. quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo

40. haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab

41. capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis

42. et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est

43. pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus

44. qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

45. in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus

46. vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem

47. et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

About Jeremiæ Chapter 48

Read Jeremiæ Chapter 48 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 48
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 48 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 48?

Jeremiæ Chapter 48 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 48 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 1
  3. Jeremiæ Chapter 44
  4. Jeremiæ Chapter 37
  5. Jeremiæ Chapter 49
  6. Jeremiæ Chapter 18
  7. Jeremiæ Chapter 16

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Iosue Chapter 14
  2. Genesis Chapter 34
  3. Numeri Chapter 11
  4. Jó Chapter 23
  5. Paralipomenon II Chapter 19
  6. Genesis Chapter 10
  7. Genesis Chapter 45

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 30
  2. Samuelis I Chapter 23
  3. Genesis Chapter 19
  4. Psalmi Chapter 35
  5. Numeri Chapter 17
  6. Jeremiæ Chapter 49
  7. Isaiæ Chapter 41
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *