Jeremiæ Chapter 14

For English

Read Jeremiæ Chapter 14 Online

Read Jeremiæ Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 14

Caput 14

1. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis

2. luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit

3. maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua

4. propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua

5. nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba

6. et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba

7. si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus

8. expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum

9. quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos

10. haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum

11. et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum

12. cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos

13. et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto

14. et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis

15. ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi

16. et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum

17. et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer

18. si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant

19. numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio

20. cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi

21. ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum

22. numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

About Jeremiæ Chapter 14

Read Jeremiæ Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 14
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 14?

Jeremiæ Chapter 14 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 30
  3. Jeremiæ Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 18
  5. Jeremiæ Chapter 15
  6. Jeremiæ Chapter 13
  7. Jeremiæ Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Nehemiae Chapter 6
  2. Deuteronomium Chapter 22
  3. Lamentationes Chapter 4
  4. Exodus Chapter 29
  5. Nahum Chapter 2
  6. Isaiæ Chapter 43
  7. Paralipomenon II Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. Iudicum Chapter 4
  2. Isaiæ Chapter 36
  3. Genesis Chapter 4
  4. Levítivo Chapter 27
  5. Proverbia Chapter 25
  6. Matthæum Chapter 7
  7. II Petri Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *