Read Jeremiæ Chapter 28 Online
Read Jeremiæ Chapter 28 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Jeremiæ 28
Caput 28
1. et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens
2. haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum regis Babylonis
3. adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem
4. et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
5. et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini
6. et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
7. verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi
8. prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et de fame
9. propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate
10. et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae et confregit eam
11. et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium
12. et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicens
13. vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
14. quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei
15. et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
16. idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es
17. et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo
About Jeremiæ Chapter 28
Read Jeremiæ Chapter 28 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Jeremiæ
Chapter: 28
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Jeremiæ Chapter 28 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Jeremiæ Chapter 28?
Jeremiæ Chapter 28 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 28 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Jeremiæ
- Jeremiæ Chapter 30
- Jeremiæ Chapter 26
- Jeremiæ Chapter 2
- Jeremiæ Chapter 18
- Jeremiæ Chapter 15
- Jeremiæ Chapter 13
- Jeremiæ Chapter 11
Explore More from Vetus Testamentum
- Psalmi Chapter 50
- Proverbia Chapter 2
- Genesis Chapter 28
- Genesis Chapter 38
- Jó Chapter 33
- Psalmi Chapter 48
- Genesis Chapter 34