Jeremiæ Chapter 33

For English

Read Jeremiæ Chapter 33 Online

Read Jeremiæ Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jeremiæ 33

Caput 33

1. et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens

2. haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius

3. clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis

4. quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium

5. venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum

6. ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis

7. et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio

8. et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me

9. et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei

10. haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore

11. vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus

12. haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum

13. in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus

14. ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda

15. in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra

16. in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster

17. quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel

18. et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus

19. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

20. haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

21. et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei

22. sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos

23. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

24. numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis

25. haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui

26. equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

About Jeremiæ Chapter 33

Read Jeremiæ Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jeremiæ
Chapter: 33
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jeremiæ Chapter 33 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jeremiæ Chapter 33?

Jeremiæ Chapter 33 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 33 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Jeremiæ

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Jeremiæ Chapter 1
  3. Jeremiæ Chapter 44
  4. Jeremiæ Chapter 37
  5. Jeremiæ Chapter 49
  6. Jeremiæ Chapter 18
  7. Jeremiæ Chapter 16

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 29
  2. Osee Chapter 8
  3. Ester Chapter 7
  4. Isaiæ Chapter 13
  5. Iudicum Chapter 4
  6. Osee Chapter 1
  7. Numeri Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. I Petri Chapter 1
  2. Isaiæ Chapter 12
  3. Psalmi Chapter 70
  4. Regum I Chapter 21
  5. Jó Chapter 3
  6. Numeri Chapter 20
  7. Psalmi Chapter 75
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *