Read Jeremiæ Chapter 10 Online
Read Jeremiæ Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jeremiæ and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Jeremiæ 10
Caput 10
1. audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
2. haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
3. quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
4. argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
5. in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
6. non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
7. quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
8. pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est
9. argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec
10. Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius
11. sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
12. qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
13. ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
14. stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
15. vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt
16. non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
17. congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
18. quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
19. vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
20. tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
21. quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
22. vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
23. scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
24. corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
25. effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
About Jeremiæ Chapter 10
Read Jeremiæ Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jeremiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Jeremiæ
Chapter: 10
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jeremiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Jeremiæ Chapter 10 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Jeremiæ Chapter 10?
Jeremiæ Chapter 10 is part of the Book of Jeremiæ in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Jeremiæ Chapter 10 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Jeremiæ
- Jeremiæ Chapter 30
- Jeremiæ Chapter 26
- Jeremiæ Chapter 2
- Jeremiæ Chapter 18
- Jeremiæ Chapter 15
- Jeremiæ Chapter 11
- Jeremiæ Chapter 8
Explore More from Vetus Testamentum
- Genesis Chapter 46
- Samuelis II Chapter 21
- Psalmi Chapter 18
- Esdrae Chapter 10
- Psalmi Chapter 72
- Numeri Chapter 22
- Deuteronomium Chapter 5