Samuelis II Chapter 14

For English

Read Samuelis II Chapter 14 Online

Read Samuelis II Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis II 14

Caput 14

1. intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom

2. misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum

3. et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius

4. itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex

5. et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus

6. et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum

7. et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram

8. et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te

9. dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens

10. et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te

11. quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram

12. dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere

13. dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum

14. omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est

15. nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae

16. et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei

17. dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

18. et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex

19. et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec

20. ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram

21. et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom

22. cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui

23. surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem

24. dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit

25. porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula

26. et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico

27. nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma

28. mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit

29. misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire

30. dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni

31. surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni

32. et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me

33. ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom

About Samuelis II Chapter 14

Read Samuelis II Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis II
Chapter: 14
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis II Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis II Chapter 14?

Samuelis II Chapter 14 is part of the Book of Samuelis II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis II Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-ii

  1. Samuelis II Chapter 1
  2. Samuelis II Chapter 22
  3. Samuelis II Chapter 15
  4. Samuelis II Chapter 17
  5. Samuelis II Chapter 9
  6. Samuelis II Chapter 4
  7. Samuelis II Chapter 24

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Genesis Chapter 26
  2. Numeri Chapter 9
  3. Osee Chapter 6
  4. Genesis Chapter 49
  5. Regum II Chapter 23
  6. Levítivo Chapter 7
  7. Genesis Chapter 28

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 39
  2. Exodus Chapter 20
  3. Genesis Chapter 40
  4. Psalmi Chapter 20
  5. Iosue Chapter 19
  6. Ioannem Chapter 9
  7. Samuelis I Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *