Regum II Chapter 25

For English

Read Regum II Chapter 25 Online

Read Regum II Chapter 25 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum II 25

Caput 25

1. factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones

2. et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae

3. nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae

4. et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis

5. et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum

6. adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium

7. filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem

8. mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem

9. et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni

10. et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum

11. reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae

12. et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas

13. columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem

14. ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt

15. necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae

16. id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum

17. decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum

18. tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores

19. et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate

20. quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha

21. percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua

22. populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan

23. quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum

24. iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis

25. factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha

26. consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos

27. factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere

28. et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone

29. et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae

30. annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae

About Regum II Chapter 25

Read Regum II Chapter 25 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum II
Chapter: 25
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum II Chapter 25 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum II Chapter 25?

Regum II Chapter 25 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum II Chapter 25 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-ii

  1. Regum II Chapter 16
  2. Regum II Chapter 7
  3. Regum II Chapter 5
  4. Regum II Chapter 1
  5. Regum II Chapter 19
  6. Regum II Chapter 14
  7. Regum II Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Exodus Chapter 30
  2. Psalmi Chapter 127
  3. Iudicum Chapter 9
  4. Genesis Chapter 42
  5. Nehemiae Chapter 13
  6. Jó Chapter 40
  7. Jó Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Osee Chapter 7
  2. Psalmi Chapter 123
  3. Samuelis II Chapter 1
  4. Eclesiastes Chapter 11
  5. Ad Romanos Chapter 13
  6. Jó Chapter 6
  7. Psalmi Chapter 64
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *