Ad Hebræos Chapter 2

For English

Read Ad Hebræos Chapter 2 Online

Read Ad Hebræos Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Hebræos in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Hebræos and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Hebræos 2

Caput 2

1. propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

2. si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

3. quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

4. contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

5. non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur

6. testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

7. minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum

8. omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

9. eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

10. decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

11. qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens

12. nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

13. et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus

14. quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum

15. et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

16. nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit

17. unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi

18. in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

About Ad Hebræos Chapter 2

Read Ad Hebræos Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Hebræos in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Hebræos
Chapter: 2
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Hebræos. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Hebræos Chapter 2 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Hebræos Chapter 2?

Ad Hebræos Chapter 2 is part of the Book of Ad Hebræos in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Hebræos Chapter 2 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ad-hebræos

  1. Ad Hebræos Chapter 13
  2. Ad Hebræos Chapter 11
  3. Ad Hebræos Chapter 1
  4. Ad Hebræos Chapter 10
  5. Ad Hebræos Chapter 4
  6. Ad Hebræos Chapter 12
  7. Ad Hebræos Chapter 9

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Corinthios I Chapter 15
  2. Ad Corinthios I Chapter 14
  3. Matthæum Chapter 24
  4. Ioannem Chapter 6
  5. Actus Chapter 26
  6. Lucam Chapter 5
  7. Actus Chapter 4

Related Chapters & Readings

  1. Joel Chapter 1
  2. Ioannem Chapter 15
  3. Exodus Chapter 3
  4. Ad Thessalonicenses I Chapter 2
  5. Paralipomenon II Chapter 16
  6. Psalmi Chapter 101
  7. Paralipomenon I Chapter 18
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *