Samuelis I Chapter 26

For English

Read Samuelis I Chapter 26 Online

Read Samuelis I Chapter 26 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis I 26

Caput 26

1. et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis

2. et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph

3. et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum

4. misit exploratores et didicit quod venisset certissime

5. et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius

6. ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum

7. venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius

8. dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

9. et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

10. et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

11. propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus

12. tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos

13. cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos

14. clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem

15. et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

16. non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius

17. cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex

18. et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum

19. nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

20. et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus

21. et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis

22. et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam

23. Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini

24. et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia

25. ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum

About Samuelis I Chapter 26

Read Samuelis I Chapter 26 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis I
Chapter: 26
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis I Chapter 26 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis I Chapter 26?

Samuelis I Chapter 26 is part of the Book of Samuelis I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis I Chapter 26 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-i

  1. Samuelis I Chapter 3
  2. Samuelis I Chapter 28
  3. Samuelis I Chapter 23
  4. Samuelis I Chapter 21
  5. Samuelis I Chapter 1
  6. Samuelis I Chapter 31
  7. Samuelis I Chapter 25

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jó Chapter 10
  2. Canticum Canticorum Chapter 2
  3. Psalmi Chapter 45
  4. Eclesiastes Chapter 6
  5. Paralipomenon I Chapter 12
  6. Paralipomenon I Chapter 11
  7. Ezechielis Chapter 48

Related Chapters & Readings

  1. Ad Thessalonicenses I Chapter 1
  2. Paralipomenon II Chapter 26
  3. Numeri Chapter 17
  4. Samuelis II Chapter 9
  5. Proverbia Chapter 28
  6. Numeri Chapter 13
  7. Psalmi Chapter 31
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *