Isaiæ Chapter 7

For English

Read Isaiæ Chapter 7 Online

Read Isaiæ Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 7

Caput 7

1. et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

2. et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

3. et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis

4. et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae

5. eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes

6. ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel

7. haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

8. sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

9. et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

10. et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens

11. pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

12. et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum

13. et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

14. propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

15. butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

16. quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum

17. adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum

18. et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur

19. et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

20. in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

21. et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves

22. et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae

23. et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

24. cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra

25. et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris

About Isaiæ Chapter 7

Read Isaiæ Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 7
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 7 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 7?

Isaiæ Chapter 7 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 7 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 42
  2. Isaiæ Chapter 21
  3. Isaiæ Chapter 48
  4. Isaiæ Chapter 1
  5. Isaiæ Chapter 37
  6. Isaiæ Chapter 10
  7. Isaiæ Chapter 65

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Iosue Chapter 15
  2. Jeremiæ Chapter 11
  3. Samuelis II Chapter 11
  4. Danielis Chapter 10
  5. Paralipomenon I Chapter 14
  6. Lamentationes Chapter 1
  7. Ezechielis Chapter 39

Related Chapters & Readings

  1. Deuteronomium Chapter 9
  2. Lamentationes Chapter 2
  3. Psalmi Chapter 76
  4. Iacobi Chapter 3
  5. Ad Romanos Chapter 5
  6. Samuelis II Chapter 2
  7. Amos Chapter 7
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *