Nehemiae Chapter 11

For English

Read Nehemiae Chapter 11 Online

Read Nehemiae Chapter 11 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Nehemiae and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Nehemiae 11

Caput 11

1. habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

2. benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

3. hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

4. et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

5. Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

6. omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

7. hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

8. et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

9. et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

10. et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin

11. Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei

12. et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

13. et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

14. et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

15. et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

16. et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

17. et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

18. omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

19. et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

20. et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

21. et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

22. et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

23. praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

24. et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi

25. et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius

26. et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth

27. et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius

28. et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

29. et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

30. Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

31. filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius

32. Anathoth Nob Anania

33. Asor Rama Getthaim

34. Adid Seboim Neballa Loth

35. et Ono valle Artificum

36. et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin

About Nehemiae Chapter 11

Read Nehemiae Chapter 11 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Nehemiae
Chapter: 11
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Nehemiae. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Nehemiae Chapter 11 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Nehemiae Chapter 11?

Nehemiae Chapter 11 is part of the Book of Nehemiae in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Nehemiae Chapter 11 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from nehemiae

  1. Nehemiae Chapter 13
  2. Nehemiae Chapter 4
  3. Nehemiae Chapter 9
  4. Nehemiae Chapter 3
  5. Nehemiae Chapter 10
  6. Nehemiae Chapter 12
  7. Nehemiae Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 22
  2. Iosue Chapter 21
  3. Jeremiæ Chapter 12
  4. Psalmi Chapter 32
  5. Ezechielis Chapter 39
  6. Ester Chapter 4
  7. Psalmi Chapter 1

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon I Chapter 27
  2. Jeremiæ Chapter 8
  3. Isaiæ Chapter 29
  4. Paralipomenon II Chapter 10
  5. Jó Chapter 17
  6. Psalmi Chapter 96
  7. Psalmi Chapter 80
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *