Samuelis II Chapter 11

For English

Read Samuelis II Chapter 11 Online

Read Samuelis II Chapter 11 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis II 11

Caput 11

1. factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem

2. dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde

3. misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei

4. missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua

5. et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi

6. misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David

7. et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum

8. et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius

9. dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam

10. nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam

11. et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc

12. ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera

13. et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit

14. factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae

15. scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat

16. igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos

17. egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus

18. misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii

19. praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem

20. si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur

21. quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit

22. abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab

23. et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis

24. et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est

25. et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos

26. audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum

27. transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino

About Samuelis II Chapter 11

Read Samuelis II Chapter 11 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis II
Chapter: 11
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis II Chapter 11 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis II Chapter 11?

Samuelis II Chapter 11 is part of the Book of Samuelis II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis II Chapter 11 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-ii

  1. Samuelis II Chapter 1
  2. Samuelis II Chapter 22
  3. Samuelis II Chapter 15
  4. Samuelis II Chapter 14
  5. Samuelis II Chapter 9
  6. Samuelis II Chapter 19
  7. Samuelis II Chapter 17

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Regum I Chapter 22
  2. Jó Chapter 3
  3. Jeremiæ Chapter 15
  4. Regum I Chapter 17
  5. Paralipomenon I Chapter 3
  6. Jó Chapter 12
  7. Psalmi Chapter 15

Related Chapters & Readings

  1. Osee Chapter 5
  2. Genesis Chapter 27
  3. Zachariæ Chapter 4
  4. Numeri Chapter 16
  5. Paralipomenon II Chapter 28
  6. Psalmi Chapter 144
  7. Ad Titum Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *