Regum II Chapter 24

For English

Read Regum II Chapter 24 Online

Read Regum II Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum II 24

Caput 24

1. in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum

2. inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas

3. factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit

4. et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari

5. reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit Ioiachim cum patribus suis

6. regnavitque Ioiachin filius eius pro eo

7. et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti

8. decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem

9. et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eius

10. in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus

11. venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi eius obpugnarent eam

12. egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui

13. et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini

14. et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae

15. transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem

16. et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem

17. et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam

18. vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna

19. et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ioiachim

20. irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis

About Regum II Chapter 24

Read Regum II Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum II
Chapter: 24
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum II Chapter 24 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum II Chapter 24?

Regum II Chapter 24 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum II Chapter 24 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-ii

  1. Regum II Chapter 4
  2. Regum II Chapter 9
  3. Regum II Chapter 5
  4. Regum II Chapter 16
  5. Regum II Chapter 7
  6. Regum II Chapter 6
  7. Regum II Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Iudicum Chapter 9
  2. Psalmi Chapter 60
  3. Samuelis I Chapter 21
  4. Levítivo Chapter 10
  5. Paralipomenon I Chapter 14
  6. Isaiæ Chapter 57
  7. Regum II Chapter 20

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios II Chapter 9
  2. Psalmi Chapter 16
  3. Genesis Chapter 32
  4. Amos Chapter 4
  5. Ezechielis Chapter 24
  6. Micheas Chapter 1
  7. Samuelis II Chapter 18
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *