Paralipomenon II Chapter 5

For English

Read Paralipomenon II Chapter 5 Online

Read Paralipomenon II Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 5

Caput 5

1. intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei

2. post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion

3. venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi

4. cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae arcam

5. et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis

6. rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum

7. et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin

8. ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius

9. vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem

10. nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto

11. egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat

12. tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis

13. igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nube

14. nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei

About Paralipomenon II Chapter 5

Read Paralipomenon II Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 5?

Paralipomenon II Chapter 5 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 20
  2. Paralipomenon II Chapter 33
  3. Paralipomenon II Chapter 19
  4. Paralipomenon II Chapter 18
  5. Paralipomenon II Chapter 10
  6. Paralipomenon II Chapter 2
  7. Paralipomenon II Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Genesis Chapter 23
  2. Jonæ Chapter 4
  3. Genesis Chapter 14
  4. Habacuc Chapter 1
  5. Jeremiæ Chapter 41
  6. Iudicum Chapter 18
  7. Iosue Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios II Chapter 8
  2. Ezechielis Chapter 5
  3. Psalmi Chapter 92
  4. Paralipomenon II Chapter 12
  5. Jó Chapter 5
  6. Iosue Chapter 4
  7. Paralipomenon II Chapter 4
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *