Exodus Chapter 27

For English

Read Exodus Chapter 27 Online

Read Exodus Chapter 27 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 27

Caput 27

1. facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

2. cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

3. faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

4. craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

5. quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

6. facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

7. et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

8. non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

9. facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

10. et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

11. similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

12. in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

13. in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

14. in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

15. et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

16. in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

17. omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

18. in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

19. cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

20. praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

21. in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

About Exodus Chapter 27

Read Exodus Chapter 27 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 27
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 27 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 27?

Exodus Chapter 27 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 27 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 19
  2. Exodus Chapter 1
  3. Exodus Chapter 37
  4. Exodus Chapter 10
  5. Exodus Chapter 8
  6. Exodus Chapter 5
  7. Exodus Chapter 38

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 4
  2. Numeri Chapter 35
  3. Lamentationes Chapter 1
  4. Jó Chapter 2
  5. Eclesiastes Chapter 7
  6. Ezechielis Chapter 10
  7. Paralipomenon II Chapter 17

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 129
  2. Exodus Chapter 22
  3. Psalmi Chapter 50
  4. Marcum Chapter 13
  5. Levítivo Chapter 4
  6. Jó Chapter 7
  7. Regum I Chapter 10
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *