Marcum Chapter 1

For English

Read Marcum Chapter 1 Online

Read Marcum Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Marcum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Marcum 1

Caput 1

1. initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

2. sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

3. vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

4. fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

5. et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

6. et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

7. et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

8. ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

9. et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

10. et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

11. et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

12. et statim Spiritus expellit eum in desertum

13. et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

14. postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

15. et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

16. et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

17. et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

18. et protinus relictis retibus secuti sunt eum

19. et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

20. et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

21. et ingrediuntur CapharNahum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

22. et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

23. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

24. dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

25. et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

26. et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

27. et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

28. et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

29. et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

30. decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

31. et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

32. vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

33. et erat omnis civitas congregata ad ianuam

34. et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

35. et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

36. et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

37. et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

38. et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

39. et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

40. et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

41. Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

42. et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

43. et comminatus ei statim eiecit illum

44. et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

45. at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

About Marcum Chapter 1

Read Marcum Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Marcum
Chapter: 1
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Marcum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Marcum Chapter 1 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Marcum Chapter 1?

Marcum Chapter 1 is part of the Book of Marcum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Marcum Chapter 1 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from marcum

  1. Marcum Chapter 14
  2. Marcum Chapter 5
  3. Marcum Chapter 16
  4. Marcum Chapter 3
  5. Marcum Chapter 8
  6. Marcum Chapter 2
  7. Marcum Chapter 13

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Thessalonicenses II Chapter 2
  2. Matthæum Chapter 16
  3. Ad Hebræos Chapter 5
  4. Ad Galatas Chapter 6
  5. Ad Colossenses Chapter 1
  6. Lucam Chapter 10
  7. Ad Corinthios I Chapter 12

Related Chapters & Readings

  1. Deuteronomium Chapter 1
  2. Regum I Chapter 19
  3. Jeremiæ Chapter 9
  4. Levítivo Chapter 8
  5. Marcum Chapter 3
  6. Jó Chapter 11
  7. II Petri Chapter 1
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *