Isaiæ Chapter 51

For English

Read Isaiæ Chapter 51 Online

Read Isaiæ Chapter 51 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 51

Caput 51

1. audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis

2. adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

3. consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

4. adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet

5. prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt

6. levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

7. audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

8. sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

9. consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

10. numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati

11. et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

12. ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet

13. et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis

14. cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius

15. ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum

16. posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu

17. elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

18. non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit

19. duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te

20. filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

21. idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino

22. haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra

23. et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

About Isaiæ Chapter 51

Read Isaiæ Chapter 51 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 51
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 51 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 51?

Isaiæ Chapter 51 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 51 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 48
  2. Isaiæ Chapter 42
  3. Isaiæ Chapter 44
  4. Isaiæ Chapter 21
  5. Isaiæ Chapter 1
  6. Isaiæ Chapter 47
  7. Isaiæ Chapter 37

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Iudicum Chapter 4
  2. Proverbia Chapter 11
  3. Jonæ Chapter 1
  4. Exodus Chapter 28
  5. Psalmi Chapter 97
  6. Ezechielis Chapter 33
  7. Numeri Chapter 35

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 88
  2. Psalmi Chapter 56
  3. Proverbia Chapter 29
  4. Jeremiæ Chapter 41
  5. Iosue Chapter 7
  6. Samuelis II Chapter 4
  7. Jeremiæ Chapter 13
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *