Exodus Chapter 40

For English

Read Exodus Chapter 40 Online

Read Exodus Chapter 40 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 40

Caput 40

1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

3. et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

4. et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

5. et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

6. et ante illud altare holocausti

7. labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

8. circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

9. et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

10. altare holocausti et omnia vasa eius

11. labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

12. adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

15. (40:13) indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

16. (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

17. (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

18. (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

19. (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

20. (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

21. (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

22. (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

23. (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

24. (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

25. (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

26. (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

27. (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

28. (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi

29. (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

30. (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

31. (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

32. (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

33. (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

34. (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

35. (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

36. (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

37. (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco

38. (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

About Exodus Chapter 40

Read Exodus Chapter 40 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 40
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 40 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 40?

Exodus Chapter 40 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 40 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 19
  2. Exodus Chapter 1
  3. Exodus Chapter 37
  4. Exodus Chapter 10
  5. Exodus Chapter 8
  6. Exodus Chapter 5
  7. Exodus Chapter 38

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 6
  2. Jeremiæ Chapter 26
  3. Danielis Chapter 2
  4. Genesis Chapter 27
  5. Isaiæ Chapter 15
  6. Psalmi Chapter 67
  7. Paralipomenon II Chapter 9

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 138
  2. Isaiæ Chapter 48
  3. Exodus Chapter 5
  4. Samuelis II Chapter 14
  5. Genesis Chapter 20
  6. Isaiæ Chapter 56
  7. Psalmi Chapter 73
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *