Exodus Chapter 23

For English

Read Exodus Chapter 23 Online

Read Exodus Chapter 23 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 23

Caput 23

1. non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

2. non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

3. pauperis quoque non misereberis in negotio

4. si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

5. si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

6. non declinabis in iudicio pauperis

7. mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

8. nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum

9. peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

10. sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius

11. anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo

12. sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

13. omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro

14. tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

15. sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus

16. et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

17. ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

18. non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane

19. primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae

20. ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

21. observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo

22. quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

23. praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo

24. non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum

25. servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui

26. non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

27. terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

28. emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas

29. non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae

30. paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

31. ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro

32. non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum

33. non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

About Exodus Chapter 23

Read Exodus Chapter 23 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 23
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 23 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 23?

Exodus Chapter 23 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 23 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 1
  2. Exodus Chapter 38
  3. Exodus Chapter 25
  4. Exodus Chapter 10
  5. Exodus Chapter 4
  6. Exodus Chapter 20
  7. Exodus Chapter 15

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jeremiæ Chapter 40
  2. Regum I Chapter 6
  3. Psalmi Chapter 93
  4. Psalmi Chapter 51
  5. Exodus Chapter 29
  6. Lamentationes Chapter 1
  7. Psalmi Chapter 112

Related Chapters & Readings

  1. Numeri Chapter 35
  2. Numeri Chapter 2
  3. Matthæum Chapter 25
  4. Ad Hebræos Chapter 6
  5. Exodus Chapter 36
  6. Levítivo Chapter 11
  7. Nehemiae Chapter 12
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *