Read Exodus Chapter 6 Online
Read Exodus Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Exodus 6
Caput 6
1. dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua
2. locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
3. qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis
4. pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
5. ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
6. ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis
7. et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
8. et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
9. narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
10. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
11. ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua
12. respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis
13. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti
14. isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
15. hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
16. et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
17. filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
18. filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres
19. filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas
20. accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
21. filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
22. filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
23. accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24. filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
25. at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
26. iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
27. hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
28. in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
29. et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
30. et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao
About Exodus Chapter 6
Read Exodus Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Exodus
Chapter: 6
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
- 📱 Hindi Android Bible App
- 📱 Hindi Christian Songs from waytochurch
- 📖 Read on Malayalam Christian Songs – madely
Continue Reading the Bible
Continue reading Exodus Chapter 6 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Exodus Chapter 6?
Exodus Chapter 6 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Exodus Chapter 6 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Exodus
- Exodus Chapter 19
- Exodus Chapter 37
- Exodus Chapter 10
- Exodus Chapter 1
- Exodus Chapter 8
- Exodus Chapter 32
- Exodus Chapter 5
Explore More from Vetus Testamentum
- Iudicum Chapter 4
- Osee Chapter 6
- Genesis Chapter 19
- Jeremiæ Chapter 42
- Isaiæ Chapter 11
- Levítivo Chapter 4
- Psalmi Chapter 121