Exodus Chapter 28

For English

Read Exodus Chapter 28 Online

Read Exodus Chapter 28 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 28

Caput 28

1. adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

2. faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem

3. et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi

4. haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi

5. accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum

6. facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito

7. duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant

8. ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

9. sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel

10. sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum

11. opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos

12. et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem

13. facies et uncinos ex auro

14. et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis

15. rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

16. quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine

17. ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus

18. in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis

19. in tertio ligyrius achates et amethistus

20. in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

21. habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus

22. facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo

23. et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate

24. catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius

25. et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit

26. facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt

27. nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali

28. et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari

29. portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum

30. pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper

31. facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam

32. in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur

33. deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis

34. ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum

35. et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur

36. facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino

37. ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram

38. inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus

39. stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii

40. porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem

41. vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi

42. facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina

43. et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

About Exodus Chapter 28

Read Exodus Chapter 28 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 28
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 28 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 28?

Exodus Chapter 28 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 28 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 1
  2. Exodus Chapter 38
  3. Exodus Chapter 23
  4. Exodus Chapter 20
  5. Exodus Chapter 2
  6. Exodus Chapter 1
  7. Exodus Chapter 25

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Ezechielis Chapter 42
  2. Levítivo Chapter 9
  3. Osee Chapter 7
  4. Psalmi Chapter 135
  5. Ezechielis Chapter 44
  6. Psalmi Chapter 112
  7. Psalmi Chapter 87

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis I Chapter 11
  2. Eclesiastes Chapter 2
  3. Regum II Chapter 7
  4. Ezechielis Chapter 39
  5. Ad Corinthios I Chapter 6
  6. Jó Chapter 35
  7. Psalmi Chapter 118
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *