Paralipomenon II Chapter 9

For English

Read Paralipomenon II Chapter 9 Online

Read Paralipomenon II Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 9

Caput 9

1. regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo

2. et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit

3. quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat

4. necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus

5. dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua

6. non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis

7. beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam

8. sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam

9. dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni

10. sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas

11. de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia

12. rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis

13. erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri

14. excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni

15. fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur

16. trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore

17. fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo

18. sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola

19. sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis

20. omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur

21. siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos

22. magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria

23. omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius

24. et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos

25. habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem

26. exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti

27. tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus

28. adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus

29. reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath

30. regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis

31. dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius

About Paralipomenon II Chapter 9

Read Paralipomenon II Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 9
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 9 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 9?

Paralipomenon II Chapter 9 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 9 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 33
  2. Paralipomenon II Chapter 5
  3. Paralipomenon II Chapter 27
  4. Paralipomenon II Chapter 25
  5. Paralipomenon II Chapter 18
  6. Paralipomenon II Chapter 15
  7. Paralipomenon II Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Zachariæ Chapter 11
  2. Isaiæ Chapter 6
  3. Osee Chapter 8
  4. Samuelis I Chapter 8
  5. Danielis Chapter 6
  6. Exodus Chapter 10
  7. Psalmi Chapter 148

Related Chapters & Readings

  1. Regum I Chapter 2
  2. Isaiæ Chapter 19
  3. Isaiæ Chapter 22
  4. Iudicum Chapter 19
  5. Paralipomenon II Chapter 16
  6. Paralipomenon II Chapter 36
  7. Iacobi Chapter 4
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *