Exodus Chapter 7

For English

Read Exodus Chapter 7 Online

Read Exodus Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 7

Caput 7

1. dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus

2. tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua

3. sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti

4. et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima

5. et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

6. fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

7. erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem

8. dixitque Dominus ad Mosen et Aaron

9. cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

10. ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum

11. vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

12. proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

13. induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

14. dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

15. vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua

16. dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti

17. haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

18. pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis

19. dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

20. feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem

21. et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti

22. feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

23. avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice

24. foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis

25. impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

About Exodus Chapter 7

Read Exodus Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 7
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 7 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 7?

Exodus Chapter 7 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 7 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 1
  2. Exodus Chapter 38
  3. Exodus Chapter 23
  4. Exodus Chapter 20
  5. Exodus Chapter 2
  6. Exodus Chapter 1
  7. Exodus Chapter 25

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 19
  2. Psalmi Chapter 128
  3. Exodus Chapter 3
  4. Jeremiæ Chapter 44
  5. Danielis Chapter 12
  6. Psalmi Chapter 107
  7. Samuelis I Chapter 18

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 19
  2. Deuteronomium Chapter 23
  3. Paralipomenon II Chapter 17
  4. Paralipomenon II Chapter 5
  5. Deuteronomium Chapter 19
  6. Paralipomenon II Chapter 27
  7. Ezechielis Chapter 19
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *