Exodus Chapter 38

For English

Read Exodus Chapter 38 Online

Read Exodus Chapter 38 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 38

Caput 38

1. fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

2. cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

3. et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

4. craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

5. fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

6. quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

7. induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

8. fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

9. et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

10. columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

11. aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

12. in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

13. porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

14. e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

15. et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

16. cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

17. bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

18. et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

19. columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

20. paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

21. haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

22. quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

23. iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

24. omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

25. oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

26. fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

27. centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

28. de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

29. aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

30. ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

31. et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

About Exodus Chapter 38

Read Exodus Chapter 38 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 38
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 38 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 38?

Exodus Chapter 38 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 38 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 19
  2. Exodus Chapter 10
  3. Exodus Chapter 8
  4. Exodus Chapter 32
  5. Exodus Chapter 1
  6. Exodus Chapter 38
  7. Exodus Chapter 37

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Numeri Chapter 26
  2. Isaiæ Chapter 14
  3. Paralipomenon II Chapter 12
  4. Psalmi Chapter 25
  5. Iosue Chapter 14
  6. Jó Chapter 15
  7. Zachariæ Chapter 11

Related Chapters & Readings

  1. Micheas Chapter 5
  2. Isaiæ Chapter 29
  3. Genesis Chapter 9
  4. Ad Hebræos Chapter 8
  5. Lucam Chapter 19
  6. Canticum Canticorum Chapter 8
  7. Samuelis I Chapter 21
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *