Exodus Chapter 3

For English

Read Exodus Chapter 3 Online

Read Exodus Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 3

Caput 3

1. Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

2. apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

3. dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

4. cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

5. at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

6. et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

7. cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

8. et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

9. clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

10. sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

11. dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

12. qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

13. ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

14. dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

15. dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

16. vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

17. et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

18. et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

19. sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

20. extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

21. daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

22. sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

About Exodus Chapter 3

Read Exodus Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 3
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 3?

Exodus Chapter 3 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 19
  2. Exodus Chapter 10
  3. Exodus Chapter 1
  4. Exodus Chapter 8
  5. Exodus Chapter 37
  6. Exodus Chapter 32
  7. Exodus Chapter 5

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 111
  2. Numeri Chapter 4
  3. Psalmi Chapter 6
  4. Exodus Chapter 18
  5. Deuteronomium Chapter 14
  6. Isaiæ Chapter 49
  7. Psalmi Chapter 15

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 83
  2. Ezechielis Chapter 1
  3. Psalmi Chapter 72
  4. Jeremiæ Chapter 22
  5. Paralipomenon II Chapter 26
  6. Sophonias Chapter 2
  7. Numeri Chapter 14
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *