Exodus Chapter 35

For English

Read Exodus Chapter 35 Online

Read Exodus Chapter 35 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 35

Caput 35

1. igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

2. sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

3. non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

4. et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens

5. separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes

6. hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

7. et pelles arietum rubricatas et ianthinas

8. ligna setthim

9. et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

10. lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

11. quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

12. tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

13. arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

14. mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

15. candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

16. altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

17. altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

18. cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

19. paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

20. vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi

21. egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

22. obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

23. viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

24. si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

25. argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

26. sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

27. et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

28. principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

29. aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

30. omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

31. dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

32. implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

33. ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

34. dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

35. ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

About Exodus Chapter 35

Read Exodus Chapter 35 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 35
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 35 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 35?

Exodus Chapter 35 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 35 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 1
  2. Exodus Chapter 38
  3. Exodus Chapter 23
  4. Exodus Chapter 20
  5. Exodus Chapter 2
  6. Exodus Chapter 1
  7. Exodus Chapter 25

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Danielis Chapter 3
  2. Jeremiæ Chapter 34
  3. Exodus Chapter 23
  4. Psalmi Chapter 71
  5. Jó Chapter 17
  6. Isaiæ Chapter 21
  7. Osee Chapter 12

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios I Chapter 11
  2. Ad Corinthios I Chapter 3
  3. Psalmi Chapter 43
  4. Ad Hebræos Chapter 9
  5. Ezechielis Chapter 46
  6. Psalmi Chapter 24
  7. Matthæum Chapter 20
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *