Exodus Chapter 36

For English

Read Exodus Chapter 36 Online

Read Exodus Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 36

Caput 36

1. fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus

2. cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

3. tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

4. unde artifices venire conpulsi

5. dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

6. iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent

8. feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

10. coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

11. fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

12. ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur

13. unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

14. fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

15. unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga

16. quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim

17. fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

18. et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

19. fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis

20. fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

21. decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

22. binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

23. e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

24. cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

25. ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

26. cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

27. contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas

28. et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

29. quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

30. ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

31. fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

32. et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

33. fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

34. ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

35. fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

36. et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

37. fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

38. et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

About Exodus Chapter 36

Read Exodus Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 36
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 36 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 36?

Exodus Chapter 36 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 36 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 1
  2. Exodus Chapter 19
  3. Exodus Chapter 37
  4. Exodus Chapter 32
  5. Exodus Chapter 10
  6. Exodus Chapter 8
  7. Exodus Chapter 7

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Deuteronomium Chapter 17
  2. Psalmi Chapter 87
  3. Jó Chapter 25
  4. Proverbia Chapter 26
  5. Isaiæ Chapter 42
  6. Psalmi Chapter 135
  7. Isaiæ Chapter 63

Related Chapters & Readings

  1. Apocalypsis Chapter 20
  2. Psalmi Chapter 94
  3. Regum II Chapter 10
  4. Proverbia Chapter 4
  5. Deuteronomium Chapter 32
  6. Psalmi Chapter 46
  7. Samuelis I Chapter 6
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *