Exodus Chapter 21

For English

Read Exodus Chapter 21 Online

Read Exodus Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 21

Caput 21

1. haec sunt iudicia quae propones eis

2. si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

3. cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

4. sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

5. quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

6. offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

7. si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt

8. si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

9. sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi

10. quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

11. si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

12. qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

13. qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat

14. si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

15. qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

16. qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

17. qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur

18. si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo

19. si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat

20. qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit

21. sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est

22. si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint

23. sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

24. oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede

25. adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

26. si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

27. dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos

28. si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit

29. quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

30. quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

31. filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit

32. si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

33. si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

34. dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

35. si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

36. sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

About Exodus Chapter 21

Read Exodus Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 21
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 21?

Exodus Chapter 21 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 19
  2. Exodus Chapter 1
  3. Exodus Chapter 37
  4. Exodus Chapter 10
  5. Exodus Chapter 8
  6. Exodus Chapter 5
  7. Exodus Chapter 38

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Regum I Chapter 2
  2. Paralipomenon II Chapter 35
  3. Regum II Chapter 23
  4. Iudicum Chapter 3
  5. Jeremiæ Chapter 21
  6. Iosue Chapter 20
  7. Genesis Chapter 34

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 46
  2. Deuteronomium Chapter 34
  3. Exodus Chapter 33
  4. Apocalypsis Chapter 22
  5. Jó Chapter 10
  6. Ad Romanos Chapter 15
  7. Ezechielis Chapter 24
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *