Exodus Chapter 39

For English

Read Exodus Chapter 39 Online

Read Exodus Chapter 39 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 39

Caput 39

1. de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

2. fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

3. opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

4. duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

5. et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

6. paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

7. posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

8. fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

9. quadrangulum duplex mensurae palmi

10. et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

11. in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

12. in tertio ligyrius achates amethistus

13. in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

14. ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

15. fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

16. et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

17. e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

18. haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

19. stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

20. fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

21. et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

22. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

23. et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

24. tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

25. fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

26. et mitras cum coronulis suis ex bysso

27. feminalia quoque linea byssina

28. cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

29. fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

30. et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

31. perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

32. et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

33. opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

34. velum arcam vectes propitiatorium

35. mensam cum vasis et propositionis panibus

36. candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

37. altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

38. et tentorium in introitu tabernaculi

39. altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

40. tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

41. vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

42. obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

43. quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

About Exodus Chapter 39

Read Exodus Chapter 39 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 39
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 39 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 39?

Exodus Chapter 39 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 39 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 19
  2. Exodus Chapter 1
  3. Exodus Chapter 37
  4. Exodus Chapter 10
  5. Exodus Chapter 8
  6. Exodus Chapter 5
  7. Exodus Chapter 38

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Numeri Chapter 17
  2. Jeremiæ Chapter 33
  3. Jó Chapter 14
  4. Jeremiæ Chapter 12
  5. Psalmi Chapter 9
  6. Danielis Chapter 12
  7. Genesis Chapter 28

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 21
  2. Regum II Chapter 10
  3. Proverbia Chapter 22
  4. Ezechielis Chapter 5
  5. Jeremiæ Chapter 29
  6. Ezechielis Chapter 47
  7. Isaiæ Chapter 27
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *