Exodus Chapter 14

For English

Read Exodus Chapter 14 Online

Read Exodus Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Exodus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Exodus 14

Caput 14

1. locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare

3. dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum

4. et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

5. et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis

6. iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum

7. tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus

8. induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa

9. cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon

10. cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

11. et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto

12. nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine

13. et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum

14. Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis

15. dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur

16. tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum

17. ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius

18. et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius

19. tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum

20. stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent

21. cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua

22. et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva

23. persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris

24. iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum

25. et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos

26. et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum

27. cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus

28. reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

29. filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris

30. liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum

31. et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

About Exodus Chapter 14

Read Exodus Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Exodus in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Exodus
Chapter: 14
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Exodus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Exodus Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Exodus Chapter 14?

Exodus Chapter 14 is part of the Book of Exodus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Exodus Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Exodus

  1. Exodus Chapter 1
  2. Exodus Chapter 19
  3. Exodus Chapter 8
  4. Exodus Chapter 37
  5. Exodus Chapter 32
  6. Exodus Chapter 10
  7. Exodus Chapter 7

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 112
  2. Isaiæ Chapter 51
  3. Isaiæ Chapter 64
  4. Psalmi Chapter 96
  5. Proverbia Chapter 3
  6. Deuteronomium Chapter 23
  7. Paralipomenon I Chapter 16

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis I Chapter 1
  2. Regum II Chapter 10
  3. Ad Galatas Chapter 5
  4. Ezechielis Chapter 11
  5. Isaiæ Chapter 29
  6. Actus Chapter 18
  7. Samuelis I Chapter 26
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *