Numeri Chapter 32

For English

Read Numeri Chapter 32 Online

Read Numeri Chapter 32 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Numeri and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Numeri 32

Caput 32

1. filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus

2. venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

3. Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

4. terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

5. precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

6. quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

7. cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

8. nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

9. cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

10. qui iratus iuravit dicens

11. si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

12. praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

13. iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

14. et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

15. qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

16. at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

17. nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

18. non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

19. nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

20. quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

21. et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

22. et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

23. sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

24. aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete

25. dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster

26. parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad

27. nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

28. praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos

29. si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

30. sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

31. responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

32. ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

33. dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

34. igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer

35. Etrothsophan et Iazer Iecbaa

36. et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

37. filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

38. et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

39. porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius

40. dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

41. Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

42. Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

About Numeri Chapter 32

Read Numeri Chapter 32 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Numeri
Chapter: 32
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Numeri. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Numeri Chapter 32 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Numeri Chapter 32?

Numeri Chapter 32 is part of the Book of Numeri in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Numeri Chapter 32 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Numeri

  1. Numeri Chapter 1
  2. Numeri Chapter 9
  3. Numeri Chapter 11
  4. Numeri Chapter 8
  5. Numeri Chapter 4
  6. Numeri Chapter 3
  7. Numeri Chapter 21

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 10
  2. Jeremiæ Chapter 48
  3. Paralipomenon II Chapter 17
  4. Psalmi Chapter 96
  5. Exodus Chapter 38
  6. Paralipomenon II Chapter 27
  7. Danielis Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis II Chapter 3
  2. II Petri Chapter 3
  3. Paralipomenon I Chapter 15
  4. Samuelis I Chapter 26
  5. Proverbia Chapter 11
  6. Psalmi Chapter 72
  7. Genesis Chapter 1
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *