Iosue Chapter 1

For English

Read Iosue Chapter 1 Online

Read Iosue Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 1

Caput 1

1. et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei

2. Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel

3. omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi

4. a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester

5. nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

6. confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis

7. confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis

8. non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

9. ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris

10. praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite

11. praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis

12. Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait

13. mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram

14. uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis

15. donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum

16. responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus

17. sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose

18. qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age

About Iosue Chapter 1

Read Iosue Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 1
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 1 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 1?

Iosue Chapter 1 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 1 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 16
  2. Iosue Chapter 2
  3. Iosue Chapter 11
  4. Iosue Chapter 18
  5. Iosue Chapter 12
  6. Iosue Chapter 10
  7. Iosue Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Exodus Chapter 10
  2. Psalmi Chapter 144
  3. Regum II Chapter 20
  4. Numeri Chapter 18
  5. Jó Chapter 37
  6. Danielis Chapter 7
  7. Danielis Chapter 12

Related Chapters & Readings

  1. Joel Chapter 2
  2. Apocalypsis Chapter 13
  3. Iudicum Chapter 18
  4. Paralipomenon II Chapter 4
  5. Isaiæ Chapter 19
  6. Isaiæ Chapter 57
  7. Esdrae Chapter 7
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *