Deuteronomium Chapter 2

For English

Read Deuteronomium Chapter 2 Online

Read Deuteronomium Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Deuteronomium and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Deuteronomium 2

Caput 2

1. profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore

2. dixitque Dominus ad me

3. sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem

4. et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos

5. videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir

6. cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis

7. Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit

8. cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab

9. dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem

10. Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe

11. quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim

12. in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus

13. surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum

14. tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

15. cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio

16. postquam autem universi ceciderunt pugnatores

17. locutus est Dominus ad me dicens

18. tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar

19. et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem

20. terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim

21. populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis

22. sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens

23. Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis

24. surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium

25. hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur

26. misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens

27. transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram

28. alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum

29. sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis

30. noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides

31. dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam

32. egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa

33. et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo

34. cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam

35. absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus

36. ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis

37. absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

About Deuteronomium Chapter 2

Read Deuteronomium Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Deuteronomium
Chapter: 2
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Deuteronomium. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Deuteronomium Chapter 2 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Deuteronomium Chapter 2?

Deuteronomium Chapter 2 is part of the Book of Deuteronomium in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Deuteronomium Chapter 2 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Deuteronomium

  1. Deuteronomium Chapter 1
  2. Deuteronomium Chapter 2
  3. Deuteronomium Chapter 27
  4. Deuteronomium Chapter 25
  5. Deuteronomium Chapter 21
  6. Deuteronomium Chapter 4
  7. Deuteronomium Chapter 9

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jó Chapter 20
  2. Isaiæ Chapter 6
  3. Paralipomenon II Chapter 21
  4. Isaiæ Chapter 34
  5. Jeremiæ Chapter 44
  6. Regum I Chapter 15
  7. Jeremiæ Chapter 15

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 34
  2. Deuteronomium Chapter 25
  3. Psalmi Chapter 134
  4. Paralipomenon I Chapter 11
  5. Psalmi Chapter 74
  6. Jó Chapter 40
  7. Psalmi Chapter 44
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *