Isaiæ Chapter 33

For English

Read Isaiæ Chapter 33 Online

Read Isaiæ Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 33

Caput 33

1. vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

2. Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

3. a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes

4. et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

5. magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

6. et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

7. ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

8. dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

9. luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

10. nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

11. concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

12. et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

13. audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

14. conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

15. qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

16. iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

17. regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

18. cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

19. populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

20. respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

21. quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

22. Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

23. laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

24. nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas

About Isaiæ Chapter 33

Read Isaiæ Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 33
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 33 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 33?

Isaiæ Chapter 33 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 33 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 42
  2. Isaiæ Chapter 49
  3. Isaiæ Chapter 23
  4. Isaiæ Chapter 13
  5. Isaiæ Chapter 9
  6. Isaiæ Chapter 2
  7. Isaiæ Chapter 48

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Micheas Chapter 3
  2. Iosue Chapter 23
  3. Zachariæ Chapter 3
  4. Ester Chapter 9
  5. Regum I Chapter 1
  6. Deuteronomium Chapter 2
  7. Jeremiæ Chapter 7

Related Chapters & Readings

  1. Jó Chapter 7
  2. Iosue Chapter 8
  3. Psalmi Chapter 33
  4. Proverbia Chapter 8
  5. Psalmi Chapter 25
  6. Osee Chapter 13
  7. Psalmi Chapter 122
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *