Ezechielis Chapter 41

For English

Read Ezechielis Chapter 41 Online

Read Ezechielis Chapter 41 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 41

Caput 41

1. et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi

2. et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum

3. et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum

4. et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum

5. et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus

6. latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi

7. et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium

8. et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio

9. et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus

10. et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique

11. et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu

12. et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum

13. et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum

14. latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum

15. et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii

16. limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia

17. et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram

18. et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub

19. faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu

20. de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae celatae erant in pariete templi

21. limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum

22. altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino

23. et duo ostia erant in templo et in sanctuario

24. et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum

25. et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus

26. super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum

About Ezechielis Chapter 41

Read Ezechielis Chapter 41 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 41
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 41 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 41?

Ezechielis Chapter 41 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 41 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 6
  2. Ezechielis Chapter 3
  3. Ezechielis Chapter 28
  4. Ezechielis Chapter 11
  5. Ezechielis Chapter 5
  6. Ezechielis Chapter 12
  7. Ezechielis Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon II Chapter 13
  2. Levítivo Chapter 24
  3. Iudicum Chapter 19
  4. Isaiæ Chapter 15
  5. Iosue Chapter 3
  6. Levítivo Chapter 2
  7. Ezechielis Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Regum II Chapter 6
  2. Paralipomenon II Chapter 22
  3. Paralipomenon II Chapter 15
  4. Exodus Chapter 32
  5. Psalmi Chapter 123
  6. Jó Chapter 17
  7. Apocalypsis Chapter 1
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *